|
redux, corpore animoque
conspicuus, vim regiam complectbebatur, & Marcomannis, Lygiis,Quadis (b)
aliisque finitimis, quos vel bello domuit, vel conditionibus fui juris fecit,
felici eventu imperabat, donec, quod nimiam cum Romanis amicitiam colere, patriamque
prodere videretur, filis invisus, (c) Arminium, libertatis Germanicae
defensorem, hostemhaberet, cum quo acerrimo proelio pugnans victus recessit,
& ut fračto usque in exitium insisteretur, Catualda dubiis rebus
ejus ultionem aufus occupat regiam, Regni proceres auro corrumpit, eoque
desertum adexit, ut in Italiam spe auxiliorum,a Tiberio obtinendorum, vocatus
venerit, ibique (d) confederit, Ravennae demum post XVIII. exilii annos
placidum fatum expertus. |
|
|
(a) Hujus res gestas prolixe
cumulateque Celeberr. Hankius edidit l.c.cap. 16. a.f.g—Nomen Germanis sonat
Marbod C Meerboth, & ante V. Saecula adhuc in Silesia non erat ignotum.
In Privilegio enim, quod Boleslaus Calvus, Dux Lignicensis, Sibotheni de
nobili familia ovium (quae jam Celcissima Schaffgotschiana audit) super arcem
Kemniz an. 1243. concesst testis aderat Dn.Meerborhode Czetcros in Vriburg,
Ducis Boleslai armiger. Annoquoque 1418
cum furibunda plebs. Julio Mense Wratislaviae curiam occuparet,
diemque nefastum efficeret, inter Senatores, qui fuga sibi confuluerant, unus
Meerboth appellatur, (b) Longobardos, sermonc cultuque Svevos referentes, imo
Semnones Tacitus ipse ejus addit Imperio. Militem conscripferat copiosum
LXXM. peditum, IV. equitum |
Vel- |