|
|
|
|
|
Vix multum (a) viae processerat, cum |
|
sequentium turmae imminerent, quarum aspectu non perculsus (b)
pugnam fortis inchoabat, suisque virtutis exemplum, licet in conflictu
vulneratus, rem egregie gessit, do necexercitu fatigato, hostiumque
supervenientium numero territus, victus recedere cogeretur, ubi
ad(c)classem,inDanubio opperientem profugiens, ab Atellio Histro benigne
exceptus, inque Pannoniae agris cum fecutis clientibus locatus est. |
|
(a) Ad Carpathum itaque radices proelium gestum, (b) quam ex Tacito
descriptam egregie l.c. Hanckius noster exposuit.(c) quam forte navium
quarundam numerum ea tempestate in Danubio classem
Tacitus dixit, aetas nostra probe ornatam
armatamque vidit, cum Carolus VI. P. F. A. P. P. Turcarum & Orientis
terror, faustissimas illas ad eripiendam barbarorum faucibus Pannoniam
expeditiones susciperet. |
|
8- Itaque Rex suorum perfidia
Regno, cui per XXX annos praefuerat, ejectus est, Romanis, quibus in hoste
quoque virtus laudanda , gratus hospes, quod bene (a) praeparato pectore
rerum adversarum toleraret impetum, ducisque & militis in acerrimo proelio
subiret officium. |
|
Manent quidem sua imperantibus
fata, & |
|
(b) Omne sub regno graviore
regnum est ; merebantur tamen juvenum ferocissimi, quibus nec sanguinis nec
patriae cura supererat, ut idem illis vates occinat |
|
|