Quis vos exagitat furor,
Alternis dare sanguinem,
Et sceptrum scelere aggredi?
Nescitis, cupidi arcium
Regnum quo jaceat loco?
(a) Tacitus l.c. laudatus, quod & pugnam manu capessiit, & corpore adverso vulnera excepit, (b) Seneca in Thyefte.
Caput IV.
regni vanniani
amplitudo,virs,et termini
vanninium regem, genere , fama atque copiis potentem, tandem suis finibus ejectum fortunae 
,quam versabilis sit, documentum vidimus; jam regnum ejus tabula Geographica, quae paginas has praecedit, descriptum lustrare operae erit pretium. Angustissimis illud terminis inclusit Ortelius, qui forte, quod victum & in Pannoniae agris locatum Regem Tacitus affirmet, in Praefatione Daciae &Moefiarum haec tradidit: Vannianum quoque Regnum, de quo Tacitus & Plinius in hoc tractu videre est. Exhibuit illud à (a) Marisio Daciae fl. cui (b) Zeugma adjacet, triangularem terram occupans, ad Tibiscum usque, cui (d) chusum jungit.